# De universitate libri tres 76

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VNIVERSITATE LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/76

Verùm quoniam est difficile tam altas mensuras in planitie collocari, quibus diametros siderum dimetiamur, satius est catroptra considerare, quantam partem sui circuli sidus occupet. nam cùm manifestum sit ex elementis geometricis, chordam sextae partis circuli esse semidiametro paren, latus nimirum hexagoni in circulo descripti, quod subtendit sexaginta partes tales, quales vniuersus circulus continet trecentas & sexaginta, quae est analogia magnitudinis sideris, ad sexaginta partes, eade est ad altitudinem: sed est altitudo nota, igitur & hinc quoque magnitudo: vt si diametrus propositi sideris sit partis vnius sexagesimae hexagoni, erit etiam diameter vel chorda potiùs conspecti sideris sexagesima pars altitudinis. ex arte sinuum ab astronomis nuncupata, ratio arcus ad chordam sumi potest. Verùm quia visus totum diametrum non comprehen dit, quantoque res conspectae longius distant, tanto minore angulo maiorique parte cernuntur (ita ex. a. video chordam b. c. ex. d. verò chordam tantum e. f.) ex interuallis & angulis hę quoque differentię sunt considerandę: cognitis verò chordis vel diametris & circulos & sphaeras cognoscemus: ita scimus terram esse fermè lu na ter & quadragies maiorem, solem autem terra centies sexagesies & amplius, reliquaque multa generis eiusdem ratione angulorum trianguli, quibus latera respondent, cognoscuntur. hinc etiam epicycli, apogaea reliquaque multa generis eiusdem, quae non tantùm pulcherrima sunt, sed etiam summam adferunt vtilitatem: nec enim motus corporum caelestium rectè constitui, nec eorum virtus intelligi potest, & interuallorum omnium perspecta, nisi fuerit analogia magnitudinis & etiam quam cum illis terra contineat rationem, in cuius superficie non II.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
