Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 78
Unproofread scanNot analysed yet
Atque vices peragit tamen omnes vna potestas,
Cuius ad obsequium natura quaeque feruntur.
Sic &Demodoco cytharam pulsante sonoram,
Alcinos celeres pueri, iusto ordine, totum
Norant in proprios numeros distinguere motum.
Virtute astrifera cuncta haec natura gubernat,
Et varios profert mutato crumate saltus.
Per varios tractus concepti numina caeli
Continuò in iustos ducunt haec omnia fines:
Ordine quaeque suo: nam si supereminet astris
Mens, tamen haud facile est genium superare sinistrum.
Nempe peritus eques tardum nimiumue ferocem
Nactus equum, stadij speratos perdit honores.
At si quis norit quae claro inscripsit Olympo
Natura, ipse sciet rerum discernere causas
Et quid quaeque potest, multisque afferre medelam,
Quae nunquam ignotam fuerint visura salutem.
Ingentes grates debet Respublica magnis
Ingenijs nullo fuerint quae fracta labore,
Verum indefessa peragrarint omnia mente,
Immensos caeli tractus, mundique latebras
Omnes, quo varios possent praedicere casus,
Seque ad diuersas homines componere sortes.
Cuncta suos peragunt caeli vertigine cursus.