# De universitate libri tres 82

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/82

Libenter vicissim eum interrogarim, quomodo sol caeteraque sidera suam lucem tam promptè per immensa spa tia diffundant. Lux enim nihil aliud quàm affectio quędam oculorum est, quae concipiatur eius corporis virtute, quod eam emittit. Oportet igitur vim eius quòd lucet esse praesentem, cuius efficaciam sentiamus. Nec tantùm videndi sensum tenuissimum à caelo moueri constat, sed etiam crassissimum omnium sensum tangendi: quod aestatis feruos ribus & rigoribus hyemis quotannis facilè quiuis experitur. Nam vnde temporum, vnde regionum, & rerum omnium varietas, praeter quàm à caeli motu & situ. Certè omnia naturae opera primam suam originem è caelo sumunt, etiam ea quae fortuita videri possunt. Multi quanquam omnem diligentiam adhibeant, infeliciter negocia tractant: alijs etiam negligentibus omnia prosperè succedunt. Necessarium autem est aliquam subesse causam, quae continuò proferat in his & in illis hominis bus pares euentus. Dicent omnia prouidentiam & voluntatem diuinam gubernare, & rectè quidem dicent: nam id ipsum nos omnes, opinor, ingenuè confitemur. Sed viris rerum naturalium studiosis propinquiores rationes inuestigare licet. Ineptus certè fuerit medicus, qui pharmacum morbo conferre dicat, quoniam ita Deo visum sit, nec vllam afferat rationem, caloris, frigoris, aut alterius virtutis: & geometra, si dicat trigonum omnem duos angulos rectos continere, quòd ita Deus enim fecerit, meritò ridiculus videatur: idem de reliquis omnibus artibus dicendum, quae continua causarum & rationum serie contexuntur. Cùm autem rationes & res omnes ordine suo constent, is postulat vt homini cuncta seruiant, vt subditi principibus, & minora semper maioribus se summittant. Idem postulat etiam, vt pauperes ditioribus ministrent, atque alij sint alijs, in ludis in negociationibus & in omnibus alijs fortunatiores, & hic fermè gubernatur corporum cęlestium motu. Sed non tantùm ipsarum rerum, verùm etiam temporum et locorum est quidam ordo ,& qui in hoc felix est, alio potest esse miser. Quin etiam cogitationes, reru ordine fermè gubernantur: vt qui sub infortunato caelo natus est, excitetur ad res gerendas eo potissimum tempore, quo minus feliciter succedent. Si quis sub tempestuoso sidere primam viderit lucem, sub eodem & nauigare cupiet & periculosis tempestatibus obijcietur. Idem etiam in mercimonijs & reliquis negocijs contingit. Idem etiam in proprietatibus illis occultis reru. Nam vetus prouerbium est, similia libenter in vnum conuenire: quae nimirum ordinis sint eiusdem. Ita qui sub loue nati sunt hyacinthis gaudere dicuntur, & fulmine minus percuti: infeliciter negocia tractare, quibus ed by Goc bus Mercurius minimè fauet: non enim ingenium exercent vt decet, & alieno tempore, vel loco. Profectò summa quaedam in ordine rerum vis est: in eo primas obtinet voluntas, prouidentiaque Dei.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
