# De universitate libri tres 83

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/83

Hanc beatae mentes sequuntur & tota rerum natura. Sed inter corpora caelum principem locum tenet: quod quidem mentibus paret & inferiora corpora gubernat. Quidam autem alium quendam ordinem horum inferiorum afferunt, qui scilicet corporibus caelestibus non habeat opus. Asserunt enim sic esse cuncta natura contemperata, vt continuo motu tam proprios quàm vniuersitatis ordines egregie tueantur. Vi caloris continenter ascendere vapores è visceribus terrae, qui frigore superioris regionnis iterum deorsum vel in obliquum impellantur, & secum aërem rapiant, in eam potissimum partem, in quam facilior via patet. Interdum etiam diuerso motu tanquam pręlium in aëre geri, nonnunquam obstructos halitus violenter erumpere, & naturae fabricam veluti conquassare, quemadmodum in tormentis bellicis fieri solet. Hinc ventos, pluuias, tonitrua, terraemotus & eius generis alia multa fieri dicunt, potiùs tamen ab interno elementorum principio, quàm ab aliquo externo. Idem etiam in alijs omnibus rebus euenire putant: semina suum ab origine continere temperamentum, in quo compositionis singulae partes simplices natura suum mouendi principium obtineant, & earum motu confici compositorum naturam. Semen humanum exempli gratia, ex quatuor elementis constare, iusta quadam analogia commixtis, quae quidem singula suo motu ferantur, & tamen omnia pariter proprio motu seruent totius compositi temperatu ram. Eo motu simile continenter alimentum attrahi, & omnes partes digeri in compositionem formae humanae: eo motu ad iustum incrementum omnia redigi, & tandem laxata dissolutaque temperie, innatae compositionis partes distrahi, cumque vehementiùs distractae sint, quàm natura statuerit, tunc hominem interire. Simile quippiam in reliquis omnibus euenire putant: ita totam naturam & singulas eius partes ab initijs adeptas esse temperaturam, cuius motu per suas vicissitudines decurrant in finem. Sed tamen si negant ab externis rebus coniunctis affici singula, pugnant cum ratione, cum experimentis & cum sensu communi: videmus enim vires diuersas nunquam frustra commisceri, sed in mutuam semper actionem & affectionem: quin autem vis caelestis huc vsque perueniat dubium esse nequit illi, qui tam caecus non est, vt lucem meridianam non cernat. Deinde cùm elementa natura semper ad proprium suum locum ferantur, & in eo libenter quiescant, qui fieret, vt in variam compositionem rerum transferrentur, si non cogerentur virtute caeli. Certè vires rerum corporatarum motu posituque caelestium corporum peraguntur, & haec varietas omnis est potispotissimum caeli consideratione cognoscenda. Atqui caeli vires euidenter cognosci non possunt, inquiunt. Verùm si reliqua vel naturae vel voluntatis opera certa putant omnia, nihil diligenter perpendisse videntur: si verò quae certissima non sunt contemni debent, quid illis infelicius esse potest, qui in perquirendis rebus omnibus occupantur, si frustra summis laboribus vitam omnem consumunt.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
