# De universitate libri tres 84

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/84

Sed longè secus se res habet quàm existiment illi, qui cùm prorsus nihil intelligant, non est mirum quòd quid intelligant alij, satis intelligere non possunt. Tota nimirum mundi fabrica pulcherrima quadam & rationi consentanea constat analogia, in qua summa, nempe caelestia, principatum tenent, & animi quoque generosissimi sunt, qui in illis summis praecipuè versantur. Nam cum motus & magnitudo siderum multa multorum temporum & sapientissimorum virorum diligentia nobis inuenta sit, nihil obstare potest, quò minus & reliquas multas vires astrorum inuenerit ratio perspicax cum experimentis quotidianis coniuncta.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
