Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 85
Unproofread scanNot analysed yet
Inquirens, triplices Maiae reserasse latebras,
Ambrosia nec non diuino nectare plenas:
Cùm tamen hanc coetum constet vitare deorum.
Austerus nimium quondam moderator Olympi
Caelus, non voluit mundo producere prolem
Vllam: at Saturnus factis iratus iniquis,
Arte pia tandem duri genitalia patris
Abstulit: omnigenas &sparsit ab aethere guttas.
Atque hinc nata ferunt cunctarum numina rerum.
Hinc quoque nata Venus, qui numina cuncta gubernat:
Omnia nempe trahit suaui Venus vna catena.
Mollia spumoso dum turgent membra furore
Inuicto exagitat foecundas igne medullas.
Pulchra sonora &odora placent &dulcia cuncta,