# De universitate libri tres 85-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/85-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/85-2

a Haec traduntur ab Homero in hym. Merc. & etiam à Proclo in eiusdem hym. Maia est ab inquirendo dicta. quamdiu verò quis inquirit nondum intelligit: cùm autem dij intelligentiae sint, non est mirum, quòd ab eorum consortio eximatur à poëtis Maia. Tres autem praecis puae sunt ingenij partes, inuentio, iudicium, & memoria. b. In primo caelo prima virtus est, quae per orbes planetarum ordine descendit ad haec inferiora, sine quibus eius participes esse non posse, mus. Saturnus autem eam primus concipit ac transfert. Insuper Deus omnium rerum aeternus dominus, tandem hanc vniuersam naturam per filium bonitatis suae participem fecit. Hesio. μήδια excisa dicit, quibus non genitalia tantùm, sed & consilia significantur. c Omnia constant analogia, qua diuersa coniunguntur in vnum. coniunctio verò per similitudinem amorem parit, vel aliquid in rebus inanimis quod illi respondet: nihil autem est quod eiusmodi coniunctione possit carere: sine hac disrumperetur, hoc est, interiret vniuersa rerum natura. Venus apud Platonicos significat etiam genitricem mentis diuinae vim. AnchiL iij ed by G pog

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
