# De universitate libri tres 85

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/85

Inquirens, triplices Maiae reserasse latebras,
Ambrosia nec non diuino nectare plenas:
Cùm tamen hanc coetum constet vitare deorum.
Austerus nimium quondam moderator Olympi
Caelus, non voluit mundo producere prolem
Vllam: at Saturnus factis iratus iniquis,
Arte pia tandem duri genitalia patris
Abstulit: omnigenas & sparsit ab aethere guttas.
Atque hinc nata ferunt cunctarum numina rerum.
Hinc quoque nata Venus, qui numina cuncta gubernat:
Omnia nempe trahit suaui Venus vna catena.
Mollia spumoso dum turgent membra furore
Inuicto exagitat foecundas igne medullas.
Pulchra sonora & odora placent & dulcia cuncta,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
