# De universitate libri tres 86

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/86

Anchisesque placet Veneri, sed prouenit illine
Aenaeas. turpes luctus comitatur amores.
Prò dolor, at miseras vitare cupidinis artes
Quis queat? infaustis placidè ferit intima telis
Viscera. sed virus subitò immedicabile crescit
Et tandem insano depascit cuncta dolore.
Pocula si biberit quis fortè infecta veneno
Pharmaca letifero patitur contraria morbo.
At qui tabificos animo concepit amores
His quibus ipse perit flammis alimenta ministrat.
Est species tam dulcis ei concepta puellae,
Vt pereat potius, quàm formam perdat amatam. b
Et subit improuisus amor: nam luminis ictu
Primo saepe solet penetrasse per intima cordis.
Lumina forma ferit, volat in praecordia, flammas
Excitat, hae stimulant atque impatienter adurunt.
Sic fera quae fuerit medicatis saucia telis
Vndique praecipiti cursu loca vasta pererrat.
At qui perniciem secum trahit, intima virus
Exest, atque animam tandem depascitur ipsam.
En iuuenem multis cernis, rutilisque capillis,
Mobilibusque oculis? hunc qui velatus amictu
Purpureo cernis nunquam cessare sagittis? e
Cunctarum est domitor rerum puer iste paterque,
Atque ferit certo iecur & praecordia iactu,
Ac pulchros potiùs meliorique indole natos.
Hei quàm multa feris genera hîc pectora vidi
Telis saucia, quam diuersas vndique curas
Maerores, gemitus, lachrymas, suspiria, planctus?
Hîc vidi indigno multas marcore perire
Quae superent Helenam. plures queis pulcher Adonis

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
