# De universitate libri tres 87

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/87

a Vicinitas ad arctiorem coniunctionem trahit, quę per Anchisem intelligi potest. Sed quoniam est vbique plus mali quàm boni, plures sunt causae luctus quàm gaudij. ἄινος autem luctum significat, à quo dictum Aenęam scribit Homerus in hymno Ven. b Species concepta videtur esse tanti boni, vt nullum aliud bonum sit, quod cum illo possit conferri: ideo qui vehementer amant, suis contemptis, nihil aliud cogitant, quàm illud bonum, sine quo iudicant sua nullo modo consistere posse. Imò cùm malum sit absentia quaedam bo ni, se miserrimos iudicant, quibus maximo suo bono sit carendum. specie verò nihil celerius, quae confestim ad animorum intima peruadit, & amantem arctissimè cum amata coniungit: quia tamen fermè longius distantquàm vinculi natura patiatur, quod nimirum esse breuissimum & in vnum arctissimè conglutinare cupiat, hinc est quòd conuelli videntur amantes, & quoniam animam appetitricem attingit amor, hinc est quòd cor maximè discrutietur & marcescat. c Tenax humiditas cum multo calore est materia procreationis pilorum, & eadem ad Venerem non mediocriter incitare potest. Rutilus color etiam calidam significat humiditatem. Haec autem à fonte virtutis altricis, nimirum ab epate, suam originem habet: ideo dicitur epar esse fons amoris. Caliditas autem & humiditas etiam mobilitatem secum habet. Siccitas enim est immota, praesertim si cum frigore sit coniuncta. Humiditas etiam sola segnis est, nisi calore impellatur. Color purpureus pręsertim subobscurus significat sanguinem ad melancholicum humorem vergentem. Necessarium est enim vt etiam optimè contemperati, continuis curis tandem atro succo perfundantur. d Temperatissimi quique sunt accommodissimi ad amores. Temperies enim vt & amor optimum vinculum est, illa corporum, hic autem animorum. Animorum verò conditiones corporaturam sequuntur: at illi facilius capiuntur amoribus, qui sic inter se diuersi sunt, vt tamen amborum coniunctio conueniat vtrique, idque etiam ad procreationem prolis conducit.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
