# De universitate libri tres 91-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/91-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/91-2

a Homerus pestem acerrimam Apollinis sagittis in exercitum Graecorum introductam esse scribit. Calor enim immoderatus omnia perdit: sed quia moderatus cuncta recreat, ideò Phoebus etiam medicus habetur. Phoebus autem ab expurgando Apollo à perdendo videtur appellatus. b Caliditas cum humiditate tonitrua profert: colore nimirum à contrario circumstante in medias nubes se recipiente, qui coniunctus maiorque factus, magno cum impetu erumpat. c Orpheus in hym. Rheae fabulam attingit. Veteres per Saturnum & Prometheum intelligebant Deum, in omni aeternitate se contemplan tem: qui in mentem suam species omnium rerum immensamque sapientiam producat: per Iouem foecundam eius beneficentiam mundi procreatricem & conseruatricem, per Iunonem aetheream regionem intelligebant, quae maximam inter corpora diuinam vim concipit. d Eadem infelix constitutio caeli, quae ad praelium accendit, sterilitates affert & morbos. sed animi, nimirum teneriores, primùm commouentur, deinde fruges laeduntur, praesertim delicatiores, postea corpora animantium, quae etiam fructuum pernicie defectuque corrumpuntur.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
