# De universitate libri tres 91

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/91

Iam iam tela volant: iam fumo & puluere caelum
Obtegitur. radijs candent adamantina corda
Martis, qui stimulos vltro properantibus addant.
Mars semper rapidus semper furibundus & atrox.
Iam cohibete viri ferrum, sat in orbe doloris.
Hactenus omnia sunt tetra subuersa ruina.
Cuncta cadant ferro & flamma. perdit furor
vna
Hora, ars quod multis virtusque parauerat annis.
Inde fames atque inde lues grassatur in omnes
Relliquias. bellum tantorum est causa malorum.
O miseros homines, quibus est discordia curae.
Cunctorum vires etenim concordia fulcit,
Nec pugnare licet, nisi cùm pugnare necesse est.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
