Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 93
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis in omni rerum natura substantiae longè primam dignitatem habent, quia tamen tenuiores sunt &magis diuinae, quàm vt crassis &lippis nostris oculis cernantur, necessarium est, vt quibusdam signis quae sensibus percipiantur, in earum cognitionem deueniamus. Haec autem signa sunt in nouem accidentium genera distributa, quorum substantia quae uis suum aliquem obtinet participatum, inter quę primus locus actioni meritò tribuetur: hęc enim effluens ab ipsa rerum natura, proximius eam nobis ostendere potest, quae nimirum sit illius quaedam similitudo. Verùm quoniam ea quae nobis proxima, veluti elementa &quae ex ijs constant, magis sunt nota, ijs potiù simposita vocabula sunt, à quibus ad alia quoque remotiora transferantur, &quia composita constant ex simplicibus, haec veniunt in primam considerationem. Dicimus igitur ignem primùm calefacere, aquam humectare, reliquisque elementis suas proprias tribuimus operationes, quarum &corpora caelestia quandam similitudinem tenent. Facultatem autem agendi innatam, qualitatem appellamus, quae tamen est cum substantijs vehementer coniuncta, &etiam cum figuris, si constant ijs elementa, quemadmodum Plato scribit. Sed quia res, tametsi diuersis simae, commune principium habent, necessarium est, vt magna quadam cognatione teneatur, &hinc sunt variae comparationes, quibus etiam sunt alijs aliae priores, dum ad suum principium conferuntur. priora sunt incorporea corporeis, &inter haec ea quae nobilitate praecellunt, caelestia nimirum, inter quae magnum est etiam discrimen. Quoniam autem hic praecipuè circa corporaturam versamur, &formae corporatae quatenus in materiam se extendunt, dimensionem acquirunt, quae plurimam aequa potestate comprehendunt, maiora sunt, &etiam dignitate priora. Ita primum caelum &maximum &potentissimum est, &maxima vis est inter planetas solis. Ita iudicandum quoque de reliquis tanto nimirum esse potentiora, modò reliqua paria sint, quanto sunt maiora. possunt autem tam procul distare, quae potentiora sunt, vt inM iij teruallum zed teruallum tollat agendi potestatem. Cum magnitudine locus est coniunctus, qui quanti sit momenti satis Aristoteles declarauit, dum eum formae confert &cuiusque conseruatorem appellat. Differt autem locus à loco mundi positione, qua res aliae superiorem, aliae inferiorem aliquem tenent.