# De universitate libri tres 94

Nicolas Biese, De universitate libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/94

Cùm verò natura comparatum sit, vt superiora proxima sint diuinis, meritò priorem aliquam authoritatem obtinuerunt: sed vt ad qualitates, quae nobis hîc praecipuè considerandae sunt, reuertamur, cùm caeli partes calidas & frigidas appellamus, significationem ab elementis illuc transferimus, cum tamen longè sint diuersa, tametsi similibus effectis se demonstrent. Sunt enim caelestes formę sordibus materiae prorsus expurgatę. Quamuis igitur qualitates elementorum stellis tribuamus, alias illic qualitates intelligere debemus: ita stellas firmamenti notis quoque planetarum explicamus, quoniam à nobis notioribus potiùs incipimus. Sed nos iam vim & naturam planetarum singulorum breuiter inuestigemus, postea verò quas differentias acquirant considerabimus, & initium à luna quę nobis est proxima sumamus. Haec autem cùm sit infima cum inferioribus maximè conuenit elementis, & cum nobis proxima sit, eius euidentissimam sentimus virtutem, praesertim in eas res cum quibus maximè consentit. cum quibus autem consentiat manifestum erit, siquidem incrementum numorum & maris motum per lunae circuitum perpendamus. Verùm non videtur alienum à ratione quod philosophi quidam dicunt, etiam caelum ex formis elementorum sed purissimis constare perfectissimeque contemperatis, sic vt eas natura non patiatur dissolui: ergo terrenam quandam soliditatem sidera continent, qua sunt etiam magis conspicua quàm reliquae caeli partes, continent quoque perspicuum aquę nitorem, vitalem aëris puritatem & lucidum ignis colorem, sed non aequa mensura. Quod autem luna, cùm infima sit, terrae siccitatem non imitetur potiùs quàm humiditatem aquę, mirum non est: nam immota forma corporibus, quibus nunquam quiescendum est, perinde non conueniebat, quamuis, vt iam diximus, suam quoque cęlestia corpora soliditatem habent. Humectat igitur luna potiùs & leniter calefacit. Vnde quoque licet intelligere cum quibus alijs rebus maximè sit coniuncta, nimirum cum ijs, quę proximius ad aquae naturam accedunt: vt pituita hominesque pituitosi, & ea cuncta quibus pituita fit & incrementum sumit, inter partes corporis cerebrum, venter, in sexu foemininus, inter aetates prima, inter tempora hyems & nox, inter regiones septimum clima, in magnitudine quę sunt maiora, inter qualitates animorum, segnitia, torpor, mollities, agendi impotentia, procliuitas quiduis perferendi, sapor insipidus, color albus: deinde somnus profundus, aliaque eius generis, quę ex his facilè possunt cognosci.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
