Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 95
Unproofread scanNot analysed yet
Lunę proximus est Mercurius, aquę quodammodo quoque similis &aëri, nimirum varius &inconstans, quemadmodum ex eius multiplici motu intelligere licet: non quòd sui dissimilis sit, sed quòd propter varios orbes, quibus circumfertur, dissimilis videatur &ob id etiam nobis dissimilia proferat effecta. Mutabilitatem igitur in aërem reliquaque corpora &in animos inducit: tenuem succu spiritumque proximum gubernat circa quem magorum pręstigiae versantur, homines astutos &quę sunt his cognata, corporis agilitatem &eloquentiam ingenijque tantam promptitudinem affert, quę celeritate motus etiam futura comprehendant. Venus Mercurio superior est, &aëris similitudinem quandam gerit: nam suam quoque caliditatem &humiditatem habere dicitur, vnde procreationi rerum non mediocriter conferre putatur, cum qua sunt etiam amores coniuncti. Ergo sanguinem &ea quae sanguinem gignunt, fouet Venus, dulci tamen pituita lente perfusum, à qua spiritus etiam copiosior producitur, qui non parum ad Venerem impellit. Molles igitur adolescentes &calidi sub Venere sunt, inter partes humani corporis epar, tempus vernum &antemeridianum, inter climata quintum &sextum, sapor suauis, color lacteus roseo suffusus, animus blandus, facilis, beneuolus &ad societatem paratus. Sol prę se fert igneam quandam naturam: nam eius accessu cuncta succendi, discessu refrigerari sentimus: inter humores igitur