# De universitate libri tres 95-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/95-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/95-2

bilem nondum tamen adustam habet, feruentem iuuentutem, virilem sexum, cor spiritumque vitalem, clima quartum, robur & promptitudinem in agendo, sensuum & ingenij perspicuitatem, cui nimirum splendor est admodum affinis, magnanimitatem eius magnitudini potentiaeque consentaneam, saporem acrem cum quadam suauitate, colorem flauum. Multo calidius adhuc quàm solis est rutilum Martis sidus: quamuis magnitudine dimensionis & virtutis non possit cum illo conferri. Non est autem absurdum ignem igni calidiorem pronunciari, siquidem verum est quod vt philosophi quidam asserunt formas, siquidem minus perfectae sunt, aut saltem proprias elementorum qualitates se remittere vel intendere posse: deinde ignis aethereus non est qualis hîc noster, sed ex quatuor elementorum purissimis formis tanquam contemperatus, in quo tamen vna suum principatum tenet. Ergo tam sol quàm Mars igneus est, sed hîc magis acris, idque est quòd Pythagorici geminatum ignem in aethere collocarunt: Ad Martemigitur adusta bilis pertinet, & quęcunque eam accendunt, inter quae numerantur etiam quę venenatum habent calorem, eius est etiam vesica fellis, pestilentesque feruore morbis, iuuentus summa, tempus post meridiem proximum, quodque aestu caniculae est accensum, aquilonij populi, quibus circumstans frigus effluere calorem non sinit, sed intra praecordia comprimit, cùm alioqui multum natura contineant, & eum calidorum alimentorum vsu continuò non mediocriter augmentent.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
