Latin
98
Nicolas Biese, De universitate libri tres 98
Unproofread scanNot analysed yet
à conceptione, &etiam à principio naturae continua rerum naturalium series contexitur, vt idem quòd stimulauit ad procreationem, conceptum foetum foueat &in lucem educat, &hoc illoue curriculo vitae ducat ad mortem: nisi quatenus, vt iam saepe diximus, voluntas hunc ordinem naturae peruertat &semper tamen interim ineuitabilis ordo voluntatis diuinę manet. Singulorum omniumque natura suis vicibus in pulcherrimum ordinem a principio in finem intra ambitum prouidentiae Dei decurrit, &quanquam in singulis fermè semper aliquid superat &superatur, in omnia bus est vniuersi iusta mensura: sed nunc adhuc naturam perpetuam stel larum consideramus, postea differentias quas acquirunt explicabimus.