# De universitate libri tres 98-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/98-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/98-2

Lart
Erronum proprias dixi nunc ordine vires
Sed nunc spectemus fixi quoque sidera caeli.
Zona haec bis senis pulchrè desculpta figuris
Circuit obliquè en mundum, subtusque vagantur
Ac varios peragunt errantia numina cursus.
Lanigerum primo Deus est dignatus honore:
Nam sub vere nouas vires haec omnia sumunt.
Respicit hic vacuum suscepto pondere dorsum.
Hellespontiacis quod nomen tradidit vndis.
Vertex Saturni & Mauortis lumine fulget:
Astos Stilbontis, pes Martis luce coruscat.
Cauda Dionaeae Veneris depicta colore est.
Europae sequitur vector: qui poplite flexo est,
At si spumosum pedibus diuerberet aequor
Belligerique Dei magis iste insignia gestat,
Intuituque refert veteris vestigia flammae.
Iam septem gestat celebres in fronte sorores,
Quas magnus quondam ex Aethra genuisse putatur
Atlas: sed pietas euexit in aethera summum.
Seu sint fraterno, pluuio seu nomine dictae,
III
Nunc etiam mortem quia deflent fratris Hyantis
Exortu densis obducunt aëra nimbis:
Omnesque in torua tauri sunt fronte repostae,
Cuius terga latent: fuit ista figura natantis.
Ledaei iuuenes, felicia sidera nautis
Fraternos referunt amplexu perpete amores.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
