# De universitate libri tres 98

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/98

à conceptione, & etiam à principio naturae continua rerum naturalium series contexitur, vt idem quòd stimulauit ad procreationem, conceptum foetum foueat & in lucem educat, & hoc illoue curriculo vitae ducat ad mortem: nisi quatenus, vt iam saepe diximus, voluntas hunc ordinem naturae peruertat & semper tamen interim ineuitabilis ordo voluntatis diuinę manet. Singulorum omniumque natura suis vicibus in pulcherrimum ordinem a principio in finem intra ambitum prouidentiae Dei decurrit, & quanquam in singulis fermè semper aliquid superat & superatur, in omnia bus est vniuersi iusta mensura: sed nunc adhuc naturam perpetuam stel larum consideramus, postea differentias quas acquirunt explicabimus.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
