Latin
ii
Nicolas Biese, De universitate libri tres ii
Unproofread scanNot analysed yet
VICTISSIMVM PRINCIPEM, PHILIPPVM, HISPANIARVM, ANGLIAE Franciaeque Regem, &c. Burgundiae, Septentrionalis Gallię, &inferioris Germanię Ducem &Comitem, Nicolaus Biesius Gandauensis. OLENT illi qui aliquid in vsus communes edunt, optime &inuictissime Prin ,ceps, insigni alicui viro, cui quàm plurimum deberi sciunt, studium suum &industriam commendare, quò dum gratum &vtilitatis publicae cupidum animum demonstrant, &gratiam apud eum, &simul etiam maiorem authoritatem apud literarum amatores consequantur, si nimirum à talibus viris probentur. Cùm autem nemo tantum vnquam alicui debuerit, quantum nos omnes debemus tibi, propter innumerabiles &maximas virtutes &incredibilem erga tuos amorem: cùm etiam apud neminem vnquam tantam, quantam apud te virum sapientissimum, potentissimum, &optimum pro virtute quis gratiam expectare possit, tuumque nomen merito summam obtineat apud omnes authoritatem, quamuis Maiestas quemuis terrere debeat, clementiae tamen &mansuetudinis fama, quae cum reliquis omnibus virtutibus summis in te de principatu contendit, bonis viris tantos dat animos, vt honesti sui desiderij te ipsum spectatorem &iudicem non vereantur, à quo sciant ad omnis virtutis incrementum adiumenta se consecuturos. Nam cum his temporibus, &etiam antiquis, sed his praecipuè, rarissimè proueniat quicquam eximium in rebus humanis, &etiam optimi quique vix vnquam possint ad optatum finem peruenire, quanquam talis sis omnibus ornamentis, quae in hominem cadere possunt, vt tecum nihil conueniat, nisi quod sit pla nè diuinum, tamen id etiam cum sapientia tua singulari bene quadrat, quòd satis intelligis, quàm vehementer optima quaeque ingenia, quae quidem iam multas ob causas minus prompta sunt, quàm vtilitas Reipub.