# De universitate libri tres iv

Nicolas Biese, De universitate libri tres, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/iv

Tametsi quinque sensus externi, nobis prębeant initia quaedam inuestigandi veri, tamen in illis intelligen di laus non est, siquidem videmus animantia bruta nobis acumine sentiendi longè superiora. Necessarium est igitur non exteriùs, sed intus potius in animis esse vim, quę veritatis scintillas excutiat, quibus in animis nostris omnis humanę cognitionis lux accendatur. Hę verò scintillę non nisi longo studio, multa & diligenti consideratione rerum prosiliunt, ad quam videntur quidam ab ipsa natura praecipuè conformati, qui si oblatis occasionibus rectè vtantur, intelligentiae natiua perspicuitate sedulaque rerum inquisitione, tandem prudentię laudem meritò con sequuntur. Verùm eiusmodi viros nobis raros admodum nunc exhibet natura, qui possint innata mentis sagacitate cum priscis illis conferri: sed eius loco concessit nobis multam doctrinam maiorum nostrorum, clarissimis literarum monumentis expressam, quo munere si rectè vti sciamus, maxima consequendae felicitatis praesidia no bis comparemus. Et hîc quidem, vt & alibi semper licet industriam naturae vehementer admirari, quae in aetate sua prima, quoniam homines ingenio suo multa discere debebant, ingenia praeclarissima fecit, quae tandem scriptis multam posteritatem vehementissimè iuuarent. Nunc autem nostrae mentis obtusitatem voluit authorum multa lectione compensari, & ita nos etiam eximiam aliquam doctrinae laudem promereri. Quamuis enim iam in mundi senio, non possimus multis aetatibus prodesse nostra tamen tot difficultatibus, tot periculis & calamitatibus iij tatibus est plena, vt in ea plurimum possit ingenium excellens emolumenti conferre.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
