# De universitate libri tres v

Nicolas Biese, De universitate libri tres, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/v

Quod si doctrina suum pretium haberet, non est tam effoeta natura, quin adhuc ingenia producat & alat, quae veterum inuentis adiuta, praesentem futuramque felicitatem non mediocriter promouerent: verùm id etiam prouidè factum est, vt ijs temporibus, quibus homines ob perditissimos mores nullam felicitatem mererentur, essent paucissimi, qui maximam Reipub. felicitatem afferre possent, & vt passim exhiberentur etiam occasiones paucissimae, quibus tales homines prouenire solent, quibus ingenia bona multam operam in studijs collocent, seque diligenter exerceant, vt ornamento sint & vsui ciuitati. Doctrina difficilis admodum est & ardua, plurimaque subsidia requirit, ingenium perspicax, &, pręter externas commoditates, etiam indefessos labores. Non satis est multa scrutari & inuenire, sed oportet omnem antiquitatem euoluere, oportet hęc ingenia nostrorum temporum scriptis maiorum iuuari, vt ex multis ingenijs, multa lectione coniunctis, vnum aliquod proueniat excellens. Verùm quoniam multi iudicant, sola natura sine studio, sapientem quem esse posse, siquidem ita volunt, id quidem illis concedamus, & ob id studiorum dignitati nihil detractum esse videbimus: nam etiam si proueniant hisce temporibus ingenia pręclara, tamen eadem maximè quidem intelligent, quàm praeclara veterum fuerint ingenia, quàmque vtie sit & necessarium, ea diligenti iectione scrutari. Ita fieri nequit, vt studiosus non sit is, qui multum ingenio valet: fieri nequit vt studiosos non amet & veneretur, & vt eos secum frequenter non habeat, praesertim si ipse necessarijs negocijs alijs à studio literarum distrahatur: quod quidem accidere Principibus viris est necesse. Boni species sua natura ad se quemque trahit, & tantò trahit efficacius, quantò magis fuerit perspecta.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
