# De universitate libri tres vi

Nicolas Biese, De universitate libri tres, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/vi

quapropter nunquam fiet, vt alicuius mens formosissima luce veritatis exornetur, quin sit idem literarum & sapientiae studiosus: tum quòd studium lucem veritatis accendit: tum quòd ij quibus natura dedit mul tos veritatis igniculos, ijs rebus delectantur, quibus con tinuò magis inflammantur. Certè studium multum in perspicuis ingenijs ingentem cognitionis splendorem profert, quo nihil in rebus humanis pulchrius esse potest: nam sapientia reliquas quoque virtutes omnes secum habet coniunctas. Si quis enim conspectam veritatem contemnit, id non aliunde fieri solet, quàm quòd ad alia voluptatis simulachra flectat mentis oculos, quos si intensius ad virtutis speciem conuerteret, nunquam ab ea bene cognita se pateretur diuelli. Si ergo nihil luce veritatis & ingenijs eruditis pulchrius est, nihilque turpius ijs quę literis non delectatur, facilè cognoscere licet, quales sint illae Resp. quae multos viros studiosos & doctos alunt: cognoscere licet etiam quales sint principes & magistratus, quibus tales viri talesque Resp. placent, dignissimi scilicet, vt eorum virtus eruditorum scriptis in omne tempus celebretur: quod qui non maximi faciendum esse putat nempe laudari à laudatis viris, qui veram gloriam, assiduam virtutis comitem, monumetis literarum expressam, pulcherrima doctrinae luce ante omnium oculos euidenter expositam, contemnit, is inter homines numerari minimè debet. & vel eo solo licet intelligere quanta sit dignitas doctrinae: nam viri eruditi dare possunt illud, quod cum alio nullo fuerit hîc vnquam conferendum, gloriam scilicet nunquam intermoritu. ram, pro qua certè compensationem aliquam à grata beneque constituta Repub. commerentur.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
