# Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 1.2.42-87

Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta, IDYLLION DE MAII ET VERIS laudibus., lines 1.2.42-1.2.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-cisnerus/idyllion-de-veris-et-autumni-comparatione-de-eodem-argumento-oratio-scripta/1.2.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolaus-cisnerus/idyllion-de-veris-et-autumni-comparatione-de-eodem-argumento-oratio-scripta/1.2.42

DAM: Hic ego cur charis non gratificarer amicis?
Incipias Coridon primum: post Bassare dicas.
COR: Aspice ut insignis teneat iam cuncta voluptas,
Sunt alacres silvae, campi, pecudesque, hominesque
Menalidae, Fauni, Satyri, Dryadesque puellae.
Nunc placidi Zephyri spirant, auraeque tepentes
Omnia vivificant, Boreae quae frigore saevi
Aeris et vitio duri confecta fuere.
Vere sinum molli turgentem germine pandit
Alma parens rerum concepto prodiga fetu
Grataque fert vario nobis munuscula cultu.
Omnibus effundunt nunc omnes omnia terrae.
Pascua iam pecori passim vernantia surgunt,
Prata virent herbis vario vestita colore,
Laetaque odoratis decorantur floribus arua
Atque novo splendent fragrantia lilia luxu
Et rosa purpurei capitis diducit honorem
Totaque fulgenti rutilat splendore comarum
Ac bene fragrantem late diffundit odorem.
Iam viridi in prato Galatea, et Chloris et Aegle
Ipsa inquam Galatea tuos quae conficit artus,
Et multum dilecta mihi pulcherrima Chloris
Aspectu recreant languentia pectora dulci:
Dum teneris prati digitis populantur honorem
Pallentes violas, foliisque haec lilia pulchris
Decerpit, nitido spoliatque rosaria amictu
Illa comas Narcisse tuas, mollesque Hyacinthos
Subsecat ungue, tuumque decus dulcissime Adonis
Adiungit reliquis, florem et bene olentis anethi.
Pars quoque iam mixtos plures redolentibus herbis
Imponunt calathis flores, et tempora circum
Gestant pars vario florentia serta decore,
Concentusque movent concinna voce sonoros.
Vere novo abiectos Autumni tempore crines
Iam renovant silvae, nunc omnis frondibus arbos
Luxuriat fecunda novis, ornata comisque
Inducit gelidis obscuram fontibus umbram.
Ipse vides tilias, fagos et robora quercus
Hos montes summo late quam vertice opacent.
Omnia nunc resonant avium virgulta susurro,
Nunc sibilans blandis attemperat organa cannis
Et solitas repetit cantu Philomela querelas.
Nunc maculosa sonat carmen turdela canorum
Iamque parat silvis graciles suspendere nidos.
Nunc etiam nitidi vicino in flumine pisces
Colludunt, et aquae suprema in parte morantur.

---

Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cisnerusidyllion.xml.
