Latin
ILLUSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO FRIderico sacri Rom. Imp. Electori, Comiti
Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2
Unproofread scanNot analysed yet
ETSI multae in Tua Celsitudine summae virtutes elucent: Princeps, illustrissime: tamen haud scio an quicquam habeat amplitudo tua maius atque praeclarius, quam egregiam erga literas voluntatem. Nam hisce nostris optimarum artium et disciplinarum studiis magnopere Tuam Celsitudinem delectari: cum aliae multae res documento sunt:tum vel haec maxime declarat:quod a quibusdam nostrum Tuae Celsitudinis nomine petitum est:ut comparationem inter ver atque Autumnum institueremus. Ac tametsi ego nec ingenio, nec eruditione huic muneri satisfacere possum: tamen ne et benevolentiam Tuae Celsitudinis ignorare, et auctoritatem aspernari viderer:alteram mihi de vere Maioque commendando partem sumpsi. Sed quoniam duo sunt hominum genera: quae licet earundem sint in re aliqua partium: tamen diversis nituntur rationibus: unum quod ea potius, quae mente atque intelligentia comprehenduntur, quam quae sub sensus cadunt, proposita habet: alterum quod iis potissimum, quae in oculos incurrunt, movetur: non alienum a nostro proposito esse duximus: utriusque generis rationes pertractare. Quocirca certa, firma et necessaria argumenta, sed a sensu maiori ex parte remota: quibus Maii et veris tempus Autumno anteponendum esse probavimus: declamatione quasi quadam complexi sumus: Ea autem quae sensibus subiciuntur: et rudibus atque agrestibus hominibus obvia sunt: versibus comprehensa tradidimus. Itaque ut decori rationem haberemus, orationem ita conscripsimus, ac si in coetu doctorum virorum diceretur:in Carmine autem pastores quosdam induximus loquentes: qui de Maii et Autumni praestantia non exquisitis, sed vulgaribus et communibus argumentis decertarent. Reliquum est, ut a Tua Celsitudine petamus: ut quae a nobis rudia illa quidem et impolita, sed gratificandi voluntate sunt profecta: bonam in partem Tua Celsitudo interpretetur. Quod si a Tua Celsitudine impetraverimus: ad pristina Tuae Celsitudinis erga me studia maior cumulus accedet. Valeat Tua Celsitudo etiam atque etiam. Heydelbergae.