# Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.11-13

Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta, 2.11 to 2.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-cisnerus/idyllion-de-veris-et-autumni-comparatione-de-eodem-argumento-oratio-scripta/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolaus-cisnerus/idyllion-de-veris-et-autumni-comparatione-de-eodem-argumento-oratio-scripta/2.11

quam quod Sole a nobis discedente sublato illo calore, quo non secus ac sanguine spiritibusque cordis vitalibus in animalibus consumptis, omnia consenescunt: Maii nullum aliud commodum: quam quod Sol auctor et temporis et caloris, ad nos aquilonem versus, ab Austro iter convertit: vires animantibus addit et diei incrementum adfert: tamen infinitis partibus, illum mensem hic dignitate anteiret: nunc cum ad ceteras summas difficultates hoc etiam malum adiungatur: quod Saturnus errantium siderum maleficentissimus in Libra extollatur:quid est, quod illam inter haec collationem faciendam esse putemus? Quemadmodum enim Sol omnia, quae ex terra proveniunt, animamque in se habent alendi atque augendi, suo lumine ac radiis excitat, fovet, animat, animata tuetur ac conservat: Sic Saturnus omnia florentia exhaurit, vigentia consumit, viventia in interitum trahit. Quo fit ut ea caeli pars, quae ab ariete in Libram porrigitur, omnium rerum procreationi, animantiumque vitae maxime sit accomodata: quae a Libra in Arietem, rerum omnium decremento, morti et perniciei subiciatur. Ac si quod cor est in homine: id Sol est in mundo, ut cor domicilium est sanguinis in corpore animalium, atque vitalium spirituum fomes: sic Sol est quidam quasi fons et fomes caloris, a quo omnium animantium ortus atque vita constat. Itaque cum cor, quod praestantissimum est in homine, pro affectione quidem sua, in reliquas corporis partes insitae suae naturae vim transfundat: quid miramur Solem totius quasi mundi cor inferiora haec pro sua facultate, afficere atque sustentare? At quando Saturnus adverso altitudini Solis loco in Libra primo occidentis caeli plagae cardine laetetur, atque exsultet: Solem tum in declivia descendentem pessime affectum esse, ac quasi tristitia quadam totam contrahere terram necesse est. Quoniam igitur longe secus accidit, cum ad eas Zodiaci partes Sol pervenit: quae ver atque Maium Iucundissimum mensem efficiunt: ut quae convenientis sint cum Sole naturae eumque exhilarent: perspicuum est, longe Maium Autumno esse priorem. Neque enim si signa illa, quae Autumni tempore, in ortu caeli versantur moderatae essent aequabilitatis perniciosissimis quibusque sideribus essent attributa: sed quia intemperata est vis eorum, qua omnia decrescentibus diebus frigoreque augescente in interitum adducuntur: hinc similibus orbibus caelestibus sunt similia signa attributa. Nam ut miles contentionibus: grassator praeda, et Latrociniis delectatur: Sic iis Saturnus gaudet signis: quae tum intemperantiam eius augeant: tum in terris dissidium moveant: atque in omnibus litem concitent.

---

Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cisnerusidyllion.xml.
