Latin
2.32 to 2.34
Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.32-34
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui in Autumno cogitate quaeso: quod versa atque mutata in peiorem partem sint omnia. Prata viriditatem suam deponunt: flores et coloris et odoris amoenitatem amittunt: arbores comis suis tamquam immensa confectae tristitia se exuunt: ipsa denique animalia quasi ad perfugium doloris et maeroris latibula quaerunt: iisque se, contra iniurias tempestatum muniunt. Hic ego non mirer quemque esse posse, qui sibi persuadeat autumnum Maio esse praestantiorem? Nam quid ego de opportunitate huius temporis ad omnia fere magna et gravia et negotia et opera conficienda dicam? cum et firmiora et valentiora sint hominum corpora: et aeris, qualitatumque summa et praestantissima temperatio, Studiis, vero optimarum artium atque disciplinarum, quae pars anni magis idonea dici aut excogitari potest. Equidem si a medicis et physicis veri, tempus matutinum diei proportione comparatur: ut nullum est ad inquirendum, cogitandum, meditandum tempus diluculo aptius: sic nulla anni pars, in iis quae mente cogitationeque complectimur, expendendis, maiores vere habet opportunitates. Etenim si tum maxime valet memoria: viget mens: intelligentia floret, cum optima est corporis affectio: quando corpus vel nimio aestu torret: vel intolerabili frigore affligitur: vel subita mutatione varias in partes iactatur et agitatur: iacere torpereque necesse est omnem vim mentis atque ingenii. Ex quo fit ut quoniam Maii summa est temperatio: quam aptissimum etiam studiis esse asseveremus. Illud enim ridiculum est, quod qui Autumnum Maio anteferunt: eius amoenitate homines a studiis et rebus gerendis abstrahi dicant. Qui si fallacibus conclusiunculis nobis imponere pergant: efficiemus profecto, ut id, quod eorum maxime partem commendat, sumopere vituperandum esse videatur. In quae enim dedecora, in quae pericula, in quos morbos, non homines vinolenti et ebriosi incurrunt: Quod si me captiosa falsaque ratione ea quae abusus sunt, rei ipsi bonae et laudandae attribuere dixerint: condemnabo eodem ego eos crimine. Neque enim ideo in Maii summa insultandum est commoda, quod quidam ignavi turpiter eius suavissima moderatione abutantur. Etsi vero etiam in Autumno caloris molestiae sedantur et frigoris non adeo saevit violentia: tamen quoniam et repentinae et crebrae illae aeris mutationes corpus variis morbis afficiunt: animi etiam ardor reprimitur: ingenii lumen restinguitur: mentisque acies hebescit. Quod cum ita sit: cedat opinor Autumnus veri non tam magnitudine commodorum, quae ex caeli temperatione, fecunditate terrae praecipiuntur: quam administrandorum negotiorum actionumque humanarum opportunitate: October, Maio: primaeque partes ei deferantur: