# Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.35-37

Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta, 2.35 to 2.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-cisnerus/idyllion-de-veris-et-autumni-comparatione-de-eodem-argumento-oratio-scripta/2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolaus-cisnerus/idyllion-de-veris-et-autumni-comparatione-de-eodem-argumento-oratio-scripta/2.35

quod omnium fere rerum ex terra provenientium est principium ac quasi seminarium. Atque haec necessitatis et utilitatis: illa vero oblectationis, cuius est tanta vis ingenii, tantaque eloquentia, qui percensere numerando possit. Totam licet terram cernere vestitam floribus odoriferis: exsultantem pubescente segete: depictam herbis viridantibus: exornatam arboribus florescentibus. Quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur. Etenim ut cetera praeteream: quot genera violarum: quot liliorum: quot rosarum eo tempore florent? quibus quid quaeso esse cum odoratu suavius, tum aspectu pulchrius potest. Mitto innumerabilia herbarum genera: quae et ad voluptatem honestam commovendam: et ad bonam valetudinem tuendam vim maximam habent mitto infinitam arborum copiam: quae iam flore suo omnia loca summa suavitate complent. mitto segetem iam pubescentem: cuius aspectu oculi satiari non possunt. Quid vestitus Silvarum densissimos: quid immensa spatia viridissimorum camporum referant? quid fontium gelidas scaturigines: quid liquores perlucidos amnium, quid amoenitates viridium riparum. Iam qui volucrum lapsus atque cantus? quae laetitia exsultatioque piscium? qui pecudum pastus: ex quibus tanta percipitur voluptas, ut prae illa omnia quae ex terra marique proveniunt, sordescant. Quid multa? tanta est copia, tanta ubertas, tanta varietas in hoc mense earum rerum quae nobis summam delectationem adferunt: ut si omnia enumerare velim: tempus mehercle citius, quam oratio deficeret. Itaque qui vel magnitudine vel multitudine eiusmodi oblectamentorum, non Autumnum dico, sed ullam aliam anni partem cum Maio conferendam esse putat: eum omni carere iudicio existimo. Neque vero haec iucunditatem solam afferunt: sed etiam simul magnas utilitates coniunctas habent. Nam quid ego dicam aspectum varietate colorum recreari: auditum cantus dulcedine moveri: ceterosque sensus vo luptate quadam permulceri: animus ipse, ipsa mens hominum, magnas ex his rebus commoditates praecipit. Nam si sensus sunt integri: si corpus firmum: magis etiam animi vigent vires. Quomodo enim vel cogitare vel iudicare animus potest de iis: quae sibi proposita sunt, si sensus officio suo defuerint. Et quisquam dubitabit? quin id omnium temporum sit summum: cuius omnes partes ita constitutae sunt: ut nullae neque ad usum meliores, neque ad speciem pulchriores esse possint. Quod si tam stupidus forte quispiam fuerit: ut has rationes leviores esse, ducat: quam ut mihi assentiatur: quae sunt certe gravissimae: quid? tritum omnium sermone proverbium: praestantissimorum philosophorum iudicium: summorum poetarum auctoritatem et testimonia contemnenda esse putabit? Quid enim tam vulgare, tam usitatum tam in ore omnium, quam eum ver est anno tollere:

---

Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cisnerusidyllion.xml.
