# Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.47-49

Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta, 2.47 to 2.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolaus-cisnerus/idyllion-de-veris-et-autumni-comparatione-de-eodem-argumento-oratio-scripta/2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolaus-cisnerus/idyllion-de-veris-et-autumni-comparatione-de-eodem-argumento-oratio-scripta/2.47

ita ut quicquid honestum, quicquid utile sit: id omne iucundum esse videatur. Attamen ego quod ad hanc partem attinet cum nemine pugnabo: sit sane utilitatis efficacitas multo maxima: superet atque vincat voluptatem: videant nedum inde florentiorem et potiorem Autumnum Maio se probare posse putent: sua etiam eum laude spolient atque denudent. Neque enim ita relictum est ver: ut ne commodis quidem cum Autumno conferri possit: modo in iudicando ipsam rationem consequamur. Vereor enim ut commoditates Maii omnes non perinde percipi sensibus possint: atque nos ipsa intelligentia rationeque metientes intelligimus. non quo non etiam Maius iis abundet: quae sub sensum cadunt: sed quod praestantiora et uberiora illa sint: quae mentis luce aestimantur. Quae sit ut animo, ita oculis videre possemus: nemo cunctam intuens rerum naturam, de hac nostra causa posset dubitare. Quid enim dulcius toti animantium generi a natura datum, quam sua cuique vita, vigorque ad eam necessarius: quae si aliqua ex parte pendet a temperatione caeli: eius in Maio vim summam esse, ex eo perspici potest: quod omnium fere stirpium tum potissimum sit et origo et progressio. Quid cuique gratius, quid optatius esse potest: quam bona valetudo: cui quidem quantum in Maio mense adicitur: tantum in Autumno detrahitur: quippe cum in Maio recreetur et confirmetur, in Autumno autem vehementer affligatur. Ipsa autem rerum agendarum opportunitas, quid utilitatis habeat, dici vix potest: quae si ullo unquam tempore, certe in Maio summa est. Quod si igitur nullum quod in Autumno nascitur commodum, vitam atque originem animantium exaequare potest: si bonae valetudinis conservatio pluris facienda est, quam earum rerum, quae ad victum pertinent, summa copia et abundantia: si plurimum est positum in temporis commoditate, ad omnes actiones hominum obeundas: si denique non parua in iis, quae cum suavitate quadam in sensus atque animum illabuntur recondita est utilitas: non est quod plura maioraque emolumenta Autumnum, quam Maium animantibus afferre censeamus. Siquidem ut ubertate et varietate frugum Autumnus commendatur: ita quoque maius propter aeris temperationem: quae vitae et saluti nostrae maximo est adiumento, iure celebratur. Quod vero a quibusdam adfertur interitum causam esse ortus rerum: et ex eo Autumnum et hiemem in quibus omnia fere, quae terra fundit, deficiunt, in causa esse: quod illa rursum vigorem accipiant: parum vere huc regulam illam communem accommodant. Non enim per se vim aliquam confert …: sed quia perpetua in hac rerum est vicissitudo et formarum inter se commutatio:

---

Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cisnerusidyllion.xml.
