Latin
2.50 to 2.52
Nicolaus Cisnerus, Idyllion De Veris Et Autumni Comparatione. De Eodem Argumento oratio scripta 2.50-52
Unproofread scanNot analysed yet
idcirco fit: ut quae interierint: ea postea rursum accedente Solis calore proferantur. Quod ut planius fiat: exempla declarare visum est. Qui laborant febri: ut ne gravius malum sibi accersant: saepe fieri solet: ut minus postea indulgeant gulae: quam ante ab iis est factum. Neque vero idcirco doctus et sapiens quis dixerit: febrim causam esse temperantiae: sed voluntatem, quae frenat appetitionem cibi et potus. Sic nec quia frigore hiemis omnia exhauriuntur: idcirco in vere recreantur: sed quia calore et temperatione solis reliquorumque siderum foventur: quo superioribus temporibus erant destituta. Ut aut in quo coepit, in eodem terminetur oratio: sive rem cum re causas cum causis, effecta cum effectis, auctoritatem cum auctoritate componamus: nemo est quin primas Maio deferendas esse partes intelligat. In quo enim solis omnium rerum, quae natura administrantur quasi educatoris et altoris ad nos est accessus: in quo lumen eius splendissimum tenebras noctis dispellit et terras omnes collustrat: in quo calor eiusdem saluberrimam aeris efficit affectionem: quomodo vel voluptatum, vel utilitatum ubertate potest cum eo conferri: in quo solis est a nobis regressus: caloris salutaris imminutio: frigoris accessio: initia et inclinationes in stirpibus ad interitum vergentes: morbi in animalibus varii, virium defectiones: aliaque incommoda innumerabilia: quae ex vitiosa aeris commutatione oriuntur. Etsi enim magna est in vino et frugibus, quae Autumno profunduntur, utilitas posita: tamen tanta non est: ut mala sua quae enumeravi, compensare nedum Maii commoda exsuperare possit. Quamobrem si solis ortum quam occasum malumus: si lucem quam tenebras magis amplectimur: si calorem moderatum potius quam frigus inaequale consectamur: si bonam valetudinem affecta atque afflicta praestabiliorem ducimus: si fidem clarissimorum virorum monumentis adhibemus: et rationibus adductus et testimonio doctissimorum: et eruditissimorum virorum persuasus: ipsa denique veritate commotus omnino statuo Maium Autumno esse praeferendum.