Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Parotis conglomerata (ut in vitulo observatur) in fovea sub auriculâ, inter posterius inferioris maxillae latus, processumque mastoideo respondentem conspicua, super ossis hyoidis cornu sita est, figurâ planè irregulari utpote quam circumsitarum partium asperitates, &eminentiae admittunt. Notandum tamen, inferiorem ejus partem in longum extenuatam esse, mediâ crassiore existente: undè, superiora versus anterior pars in limbum expansa oblongam aliam, &conglobatam, fere totam sinu suo abscondit, quem praeter sinum variae pro vasorum, praecipuè vero nervorum, qui &magni &copiosi per eam, in alias partes distribuuntur, transitu viae notantur §. 12. Magnitudinem pondere expressit Dn. Whartonus, qui factâ hujus cum reliquis comparatione observavit parotidem pendentem 311ij β, maxillarem internam 31 β. In foetu autem vaccino hujus pondus 3iij aequare, illius verò gij deprehendit. Idem refert se in equo exsecuisse unam, quae pendebat Zxi, nec tamen praeternaturalis erat, aut solitô tumidior. Quibus Clariss: vir copiam materiae expressisse videretur, extensione non determinata, nisi jam ante constare putasset, materiam in utraque eodem modo esse dispositam, quod &innuit, dum substantiam utrique similem adscribit.