# Observationes anatomicae 102

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/102

leguntur: καὶ ὅταν μὲν ξηρὰ ἢ τὰ κολλα τῆς ῥινὸς, ὀσμᾶσαι τῶν ξηροτέρων ἀντος ⟨ὁ ἐγκέφαλος) ἑαυτοῦ ἀκριβέστερος ἐστιν. & mox: Οκόται δὲ ὑγρανθέωσιν αἱ ῥίνες, οὐ δύναται ἐσφραίνεας. Quod si itaque odoratus organi siccitatem requireret, nulla hîc admittenda vasa, cum non modo nulli essent usui, sed & ipsum impedirent sensum. Posteriores verò ab imminente faucibus hiatu diversos non facilè admitterent, qui narium humorem, si quis esset, aut à praetervecto aëre exsiccari posse contendunt, aut per patentes vias in fauces rejici: atque ita, licet illis humidas canum, quorum odora vis nulli non cantata, nares, & ipsam humoris necessitatem ad halituosorum corporum faciliorem in poros ad nervorum extrema transitùm objicere potuissem, licet his tum illum & in homine, & in brutis, narium situm, qui non patitur humorem in fauces relabi, tum illam humoris naturam opponerem, ut non possit ab aëre solo intra pectus pulso, vel ab eodem una cum calidis fuliginibus è pulmonibus rejecto in tenues auras dissipari, id quod ipse Vulcanus, si ad partes vocetur, demonstrat: dubius nihilominus haerebam, usque dum praeter aquae ductum jam ante cognitum, & praeter glandulosas carnes tunicae Schneidero pituitariae appellatae, etiam punctorum lacrymalium in nares usque continuationem, aliumque naribus peculiarum ductum, omnia nares humectantia vasa, & simul angustum quasi fretum, per quod contentus in naribus humor in palatum transmittatur, observarem: tum enim patebat, nisi Hippocratis verba de immoderato humore essent intelligenda, ipsi experientiae bellum esse indicendum.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
