# Observationes anatomicae 106

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/106

Sin ostium desideras, primo circa globum nasi resecanda est alarum alterutra, hinc supra cartilaginosam excrescentiam (in cujus inferiori loco ostium, per quod oculi se exonerant, hiat) eadem ala dividenda, illico enim quendam quasi sulcum videbis, brevem illum, sed immissum stylum in ipsum usque vasculum deducentem. Saepius in ovibus totam extra ductum procurrentem fossam nigredo, quâ ut haec sic & omnia fere lymphaticorum excretoriorum tum in buccis, tum sub lingua, ostia in iisdem non raro tincta observantur, vel obiter inspicientibus velut intento digito demonstrat. In canibus ostium ejus non in ipso cartilaginis dorso, sed inferiori loco se exonerat, nec ipse canalis eandem à narium culmine in progressu suo distantiam servat. Visis, quibus nares irrigantur, vasis, inspiciendae sunt viae, quibus idem ubi munere suô functus est humor, aliò ablegatur. Sunt autem ex illo genere, quae hîc examinari merentur, binae, in utravis parte una. Nec enim hiantia nasi ostia, quae reciproco aëris motui patent, huc referenda, cum foras spectantia huic muneri destinata non esse integer vitae status, quô nunquam quicquam hac excernitur, demonstret: quae verò introrsum vergentia faucibus imminent, praeterquam quod magnitudo & usus omnibus nota reddiderit, ut adeoque supervacuum sit ea hîc describere, etiam ipse situs huic muneri non sufficientes mum manifestè convincat. A naribus itaque in padisiae latum qui patet, transitus brevis admodum estu est, nec canalis sed foraminis nomine dignandus.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
