# Observationes anatomicae 107

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/107

Locum si quaeris, in extremo naso ofamur fendes, ubi supra tertii maxillae ossis supercitulli lium exsurgens cartilago allabentem humomali rem, ne extrorsum profluat, remoratur. Hoc ssil intra repagulum in homine ad vomeris latera ssum proximè invenies foramen rotundum, quod ucenlicet superiori ambitu satis sit amplum, mox ctum tamen arctatur adeo, ut ne setae quidem in csit palatum transitum concedat. Quod si palati coelum inspexeris in homine quidem, ut & in canibus ad anteriorum dentium radicem tuberculum exsurgere videbis, ad cujus latera, modo tantillum presseris tunicam, gutta utrinque una prosiliens oris cum naribus commercium manifestabit. In bubulo autem, ut & ovillo, quibus in superiori oris parte primores denegati, eundem meatum cordis figura quaerentibus indicabit, latera enim cordis illius immisso stylo in nares viam aperient. Observandum autem in duobus hisce subjectis situ variare illam cordis figuram & mucronem ejus in ovibus fauces respicere. cum in bubus eò basis dirigatur. Sed nec in diversis craniis eadem est meatus hujus conformatio; in homine enim, quae ab intermedio vomere in narium cavo divisa conspiciuntur foramina & parva, si maxillam invertas infra dentes in unum confluxisse deprehendes. In brutis autem manent divisa, nec rotunda sunt, sed in oblongas rimas extensa. Visis 108 OBS. ANAT. DE NARIUM VASIS.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
