Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 108
Unproofread scanNot analysed yet
Visis itaque quibus nares accipiunt humorem, acceptumque iterum dimittunt, viis ulterius pergendum esset, &inquirendum, tum in humoris ipsius naturam, tum in vasa materiam ejus advehentia, tum in modum, quo à sanguinearum partium amplexu liberetur: Sed cum in praecedentibus haec utcunque sint examinata, specialior autem &ipsius humoris, &modi secretionis cognitio plura requirat experimenta, in aliud ea tempus differam, donec &facultates meae &tempus varia, quae mente concepi, re ipsâ permiserint experiri. Ex illis, quae tum hic, tum superius dicta, manifestè patet, quam studios è id egerit ingeniosissimus animalium Conditor, ne quae sordes regiam sedem, caput puta, inquinarent. Humectandi erant cum aurium cavitate oculi, irrigandae nares, os, saucesque unctuos ô humore oblinendae: nihilominus nec oculi, nec nares, nec sauces, si naturae convenienter vixeris, quicquam excernent. Quid enim lacrymae, nisi moti animi signa? quid mucus narium, quid oris sputum, nisi vitae à sanitatis legibus deficientis symbola? κρασία γὰρ τὰ πιτία τὺς πένους. Ubi munus suum, implevit ille humor, ex auribus per aquaeductum, ex oculis per collicias in nares derivatur, unde partim per ingentes hiatus in fauces, partim per angustum fretum in oris cavitatem dimittitur; &hinc per oesophagum in ventriculum descendens &in vasa sanguinea per chyli lymphaeque ductus viam affectans, peculiarem suo modô circuitum absolvit. FINIS.