# Observationes anatomicae 11

Niels Stensen, Observationes anatomicae, OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/11

Ne tamen hujus ad illam proportionem exactè observatam esse credam, suadet, praeter nervos majores copiosioresque per superiorem delatos, minor majori inclusa glandula, quam, utpote à reliqua non distinctam, pondus illius auxisse puto. Nam in bubulo inveni Parotidem dictam, à vasis & sibi apposita conglobata liberatam, pendere Ziiij si, cùm maxillaris inferior ξ iiij tantum adaequaret. §. 13. Vicinis partibus fibrarum vasorumque, & praecipuè nervorum ope annectitur. Nervi enim quinti paris ramus durior insignibus eam surculis variis in locis perforans, tam superiora, quam inferiora versus propagines mittit, quae tum variis in locis, tum praecipue glandulam inter & reliquum, cui apponitur illa, caput inter se variè concurrentes plexum quendam formant. Quos praeter alii à ramo temporalem musculum inter, & maxillam antrorsum delato reflexi ad vasis excretorii latus retrorsum in ipsam glandulam feruntur. Vasa, quae ibi reperiuntur, trium generum sunt. Nam praeter venas, & arterias à jugularium carotidumque exteriorum externis ramis subministratas, etiam peculiare vasculum obtinuit, quod in ovillo capite superiori anno Amstelodami à me repertum. Cùm enim à D. Gerar. Leon: Blasio. Clar Gymnasii Anistelodamensis Professore circa festum Paschatos hospitio exceptus, in illo, cui sexta ab adventu meo lectione finem imponebat, collegio, commodam animalia exercitio Anatomico convenientia habendi occasionem animadverterem, obtinui ab illo liceret empta mihi subjecta privatim dissecare ut, quae à diversis in arte Anatomica exercitatissimis viris observaram hactenus, & mente revolverem, & manu imitarer. Jamque eo nomine VII.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
