# Observationes anatomicae 12

Niels Stensen, Observationes anatomicae, OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/12

Aprilis, quod mihi comparaveram, ovillum caput solus in museolo adornabam, cerebrum dissecturus, cùm in sui me examen decurrentes per ora venae & arteriae rapiunt: quae dum stylo variè scrutor, sentio me per vas aliquod in amplam oris cavitatem delatum ipsos dentes ferire. Miratus rei novitatem, Hospitem voco sententiam ejus auditurus, qui cùm primò vim, mox ludentem naturam accusasset, tandem Whartonum accuratiùs examinandum judicabat. §. 14. Oritur autem Vas illud salivare intra nominatam saepius parotidem conglomeratam pluribus è rivulis in unum alveum confluentibus, qui inde, in vitulino, ut & in ovillo, versus inferiora delatus ab inferioris maxillae angulo ad sinum lateri ejus imo insculptum tendit, unde obliquè antrorsum assurgens tandem foramine satis amplo papillarum summae & postremae ad molarium secundum sitae insculptô, in partem oris exteriorem patet.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
