Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc tamen de conglobata parotide addam, vidisse me in agno pluscula lymphatica in eam delata, quae ab extremis narium, &aliis partibus anterioribus orta super musculos rectô tramite deferuntur. primam quidem originem non licuit invenire, quae tamen rimabar, omnia ex glandulis oris anterioribus videbantur originem duccre. §. 17. Exposita sic partium illarum historiâ, reliquum est, ut ad usum deveniamus. Tres autem usus à doctissim. Whariono glandulae huic tribuuntur. Nonnullas durioris rami nervi quinti paris superfluitates excipere, &reducere in venas. 2. aurem, &auriculam calore suo refocillare. 3. foveam illam in auris ambitu explere, &complanare, sed non mirum haec a Clarissimo viro proposita, quandoquidem praeter vasa caeteris partibus communia nihil in illa observavit: Quod ex paragrapho praecedenti ejusdem capitis patet. Verum, inquit, si velint authores hasce glandulas humectare partes affundendo per vas aliquod proprium humorem peculiarem: oportet nobis ostendant vas illud, humoris ab hac oriundi speciem. &modum, quo pars humorem excipiens, se quoque expediat. Quod cum jam detectum sit, facile paret nobiliori eam muneri vacare. Non video autem qua ratione D.