Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Fig. III. a. Glandula sublingualis. b. Vasa ejus. c. Vasorum excretoriorum oscula. d. Sinus ad latus linguae observatus. Fig. IV. a. Foramina palati per quae lentus humor exprimitur. b. Tonsillae. Fig. V. Vasculum unum ex illis quae è glandulae buccarum inferiore parte prodeunt. §. 22. Vidimus hactenus glandularum stomaticarum historiam, de quarum vero usu non est, quod multa addamus. Cùm enim vasa peculiaria sint detecta, nemini dubium esse potest, quin illarum munus sit, qui in ore perpetuo reperitur, humorem praeparare.