# Observationes anatomicae 22

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/22

Ut autem in ore cum inferioribus superiora, interiora cum exterioribus madefierent, plura data sunt vascula ad humorem omnibus aequaliter communicandum, per quae etiam, quando opus, copiosa externi poterit saliva. Sic raram inter alias historiam refert Claris. Bartholinus de nobili, qui quotiescumque cibum sumit, largâ sputatione laborat, extra illud tempus nihil, neque inter loquendum, exspuens, etiam si liberalius quandoque amicorum in gratiam invitatus potet. Non itaque opus ad occultas confugere vias ut qui in salivationibus, vel sponte quibusdam in morbis subortis, vel apophlegmatismorum usu provocatis, excernitur humor, inde derivetur. §. 23. Masticatoria enim quod attinet, sive palato illinantur, sive dentibus agitata ore detineantur, non poterunt subtiliores partes caloris diffundentis ope per aperta foramina in glandulas brevioribus vasis excretoriis instructas penetrare, & viscidi humoris promovere secretionem. Sic & in nares attracta errhina, & glandulosas partes, quae ibi reperiuntur, penetrantia, ad serosi humoris eductionem multùm conducunt. Nec est, quod miretur quis, me per idem vas & inglandulas medicamentum, & ex illis excrementum, deducere. Cùm enim vasa excretoria patentia sint, & brevia; cum medicamenta hoc agentia acria, subtilium partium, & à colore facile mobilia; non poterit nec illorum dispositio, nec horum vis in dubium vocari. §. 24. Quod Salivationes, quibus morbi interdum solvuntur, spectat: videtur etiam illarum explicationem praedictorum vasculorum consideratio clariorem reddere. Quam enim Celeberrimus Vir Carol: Piso de morbis à seros. coll. Sect. 1. Theor. 4.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
