# Observationes anatomicae 24

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/24

à rorifero succo per vasa communiter lymphatica dicta advecto, illum derivant. Nos in praesens hoc tantum agemus, ut ostendamus sanguinem arteriosum huic muneri aptum esse: nervos autem aliis usibus destinatos, non frustra glandulis datos: lymphae vero, seu rorifero succo illum usum non nisi reclamante omni & ratione, & experientia, posse attribui. Quod antequam aggrediar, de ipso humore pauca tantùm praemittam, cum uberior ejus consideratio Chymicam Anatomen requirat. §. 26. Videtur autem, qui in ore naturaliter reperitur, humor omnis, salivae nomine commodè posse insigniri, cùm aliud magis proprium se non offerat. Qui enim sputum vocant, non eum, qui naturaliter adest, sed qui naturae molestus excernitur, illâ voce exprimunt. Hic autem, de quo agitur, melioris notae est, quam qui excerni debeat, siquis aliàs intra diaetae limites se continuerit. Quod illorum exemplò patet, qui nunquam in vita per nares, aut ora, quicquam excreverunt: Inter quos primarii fuere Persae; Νόμημον γὰρ δὴ ἦν αὐτοῖς μήτε πτύειν, μήτε ἀπομόττεαχ. Quippe frugalibus, & semel tantum in die cibum assumentibus, lex ea observatu facilis erat. Divini namque Hippocr. auctoritate: μῦξαι καὶ σίελα πλησμeius in nρίσις, à qua repletione nullum ipsis periculum erat. §. 27. An saliva omnis ejusdem naturae sit, dubium videretur, cùm non uno in loco omnis praeparetur. Si glandularum vasorumque, quae tum afferunt, tum efferunt, species consideres, nullam agnosces diversitatem.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
