# Observationes anatomicae 25

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/25

Conglomeratae namque omnes sunt, & in omnibus ejusdem generis vasa reperiuntur: tria tamen sunt quandam differentiam arguentia. 1. color, qui non omnibus glandulis semper idem, rubent interdum partides, & in buccis sitarum inferior pars, superiore cum tonsillis, palatinis, & sublingualibus ad flavum inclinante, cùm maxillaris inferior ut plurimùm palleat. 2. Vasorum conformatio, quibusdam enim glandulis unicum duntaxat est, ut maxillarium inferioribus, & illis, quae sub auribus reperiuntur: aliis plura, eaque vel exigua, ut palatinis, tonsillis, & buccarum superioribus; vel aliquanto longiora, ut in sublingualibus, & inferioribus ouccarum. 3. humoris consistentia, qui in longioribus vasis minus, in brevioribus magis viscidus reperitur. Sed cùm coloris illa diversitas semper locum non obtineat, vidi enim in vitulo, hinc & in agno, omnes eodem pallore insignitos; cum consistentiae difformitas non in omnibus eadem, expressi quippe non semel ex ductu magno tàm superiori quàm inferiori, materiam lentam, & tenacem, relinquitur vasorum diversitas in sola magnitudine consistens, unde contenti diversitatem inferre non licebit. §. 28.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
