# Observationes anatomicae 27

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/27

Sive enim intra corpus, sive extra examinaveris. nihil invenies quod illa respuat, nihil, cui sine pugna non associetur. Hinc & ore assumenda quaevis illi, tanquam universali menstruo, primò statim ingressu junguntur; hinc & ventriculo contentis illa continuò, nobis nè attendentibus quidem, deglutita jungitur, ut alimentorum dissolutio promoveatur. Esse itaque non simplicem liquorem, sed mixtum, idque singulari proportione, ex ante dictis patet. Sed & alia in promptu sunt argumenta, quibus non simplicem esse liquorem demonstratur: Namque & evaporatio salem mihi (cum mane aliquando vitro exceptam, quae limpida, & ab omni muci consortio liberata erat, ignis examini subjicerem) exhibuit; & Mercurii mobilitas ab illius commixtione impedita, quam mortificationem vocant, oleosi acido temperati praesentiam arguit; ut nihil de variis viribus in medicina decantatis, quae sine principiorum activorum virtute non fiunt, subjungam. Non possum itaque quin Clarißimi Sylvii in humorum corporis nostri examine chymico, non minus, quam in corporis anatomica resolutione versatissimi, sufpicioDigitized by Ge ogle picionem magis quàm probabilem esse admittam. Ille namque existimat esse in saliva multum aquae, parum spiritus volatilis, & minimum salis lixiviosi, cum olei spiritusque acidi tantillo misti, temperatique. Quod variis exemplis latiùs posset explicari, nisi instituti nostri ratio aliò nos vocaret. §. 29. Examinatâ sic cum glandulis saliva, reliquum est, ut vias materiam ejus advelientes indagemus. Quod ut commodius fiat, partes, cum quibus glandulae commercium habent, singulas proponemus, & quibus mediis vel aliquid indè accipiant, vel eò mittant.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
