Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 32
Unproofread scanNot analysed yet
ideone autem dicerem hoc à butyro antimonii non esse diversum. Taceo, quod nec dum observatum illud, quod in solidarum nutrimentum abit, lacti penitus colore respondere, cùm varii, &quidem ferè infiniti alboris dentur gradus. Dein, si calido in alterationibus primas deferimus, qui poterit immistus sanguini chylus cum eo per cor, reliquumque corpus, deferri, &tamen eandem servare naturam, i: non magis coqui, attenuari, &nutriendo aptior reddi? quòd si verò mutatur secundùm reliqua accidentia, licet color idem redeat, non tamen ideo confusio haec, &secretio, pro inutili labore habendae. §. 35. Quod verò dicunt sanguinem nutriendis partibus magis volatilem esse, alimentum autem crudius requiri, validissimum videretur, si totus sanguis adeò esset volatilis. Cùm verò ipsi varii generis partes in eo admittant, nec chylum excludant, facilè patet, etiam crudiores ibi adesse, si ad nutritionem essent necessariae; de quo licet dubitari non sine ratione possit, cum partium solidarum non exigua sit differentia, &praeterea humores varii, &ipsi spiritus longè aliud indicent: nè tamen extra oleas nimium vager, sufficit, cùm variae sint partes alendae, varias quoque in sanguine reperiri. Quae enim de succo benigno, &chylo propinquiore loquuntur metaphorica partim sunt, partim non necessariò cohaerentia. Nec enim, quid benignitate suâ intellectum velint, satis patet, nisi forte vi sanguinis praedatoriae, (de qua thes. seq.) oppositum quid sit concipiendum. Et positô, succum requiri benignum, non tamen indè sequitur, esse chylum, vel chylo propinquum quid, non enim omnis benignus succus chylus est. §. 36. Qui sanguinem, helluonis ad instar, calore suo partium substantiam alibilem exhaurire volunt, famis, &febris exemplo sententiam suam stabilire conantur, sed veniam dabunt Clariss. Viri, si, quae hoc dissuadere videntur, pauca in medium attulero.