Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 34
Unproofread scanNot analysed yet
Concedimus quidem particulas emeritas (id est, quae ab aliquo iam tempore reliquis appositae continuò caloris appulsu magis magisque sunt attenuatae) suppeditatô per sanguinem calore expelli: non tamen ideo absurdè tribueremus eidem calori vim alias partes, nondum ita attenuatas, aut in simpliciora divulsas, in priorum locum sufficiendi modò inter terminos cuivis subjecto convenientes, se continuerit, quos si transgrediatur, non mirum quaedam etiam alia expelli. Sic, quae naturam imitatur, ars moderatô calore efficit, ut hyeme flores habeat aestivos, &ova in furno excludantur: quem si auxeris, arescet planta, indurescet cum vitello albumen. §. 37. Ultimò vasa difficultatem aliquam parere videntur. Arteriae namque in glandulam hanc delatae salivarium ramulorum numerô longè sunt pauciores, &praeter haec, venae adsunt allato per arterias sanguini recipiendo pares: sed neutrum magnopere urget. Cum enim eâdem celeritate, quâ sanguis accedit, in os non influat saliva, poterit mora, quam haec in fluxu suo trahit, illius celeriùs affluentis paucitatem compensare. Venas autem, quod per arterias affertur omne non excipere, rationi valde consonum. Habent arteriae, quod venis non communicant, habent venae, quod ab arteriis non accepêre. Illud probavit Clariss. Barthol. spicile. de vas. lymphat. 1. cap. 7. ubi copiosius secundùm naturam sanguini arterioso inesse serum ostendit. Hoc patet ex lymphaticis, &lacteis, quae suos in venas deponunt liquores; item ex illis senescentis carnis foecibus, quas Pecquetus ostendit de circulat. Sangu. &chyl. mat. cap. 5.