# Observationes anatomicae 35

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/35

refluo sanguini misceri, ut adeoque, quantum de arterioso sanguine illis intercipiatur, aliunde tantum restituatur. §. 38. Ex praedictis itaque facilè liquet, arterias glandulis, praeter calorem, etiam nutrimentum, & simul salivae materiam suppeditare. Quod & convincunt magnae salivationes, vel sponte subortae, vel arte provocatae, quę nec à nervis, nec aliunde possunt derivari. 39. Alterum, quo cum consentiunt, cerebrum est. Cur autem nervos indè acceperint, dubium videtur, cùm necdum sensus in illis sit observatus, nec motus. Sed licet oculis motum nemo notarit; habemus tamen effecta, unde non obscurè concludere liceat, inesse glandulis salivaribus. aliisque motum, qui fabricae illarum non repugnat. Unde enim, quod in os copiosior influat saliva, cum grata & delicata nobis apponuntur, si glandulae non moverentur? A corde plus minusve sanguinis propellente non poterit exspectari, aliàs enim non ad salivales modò, sed & ad lachrymales, aliasque partes copiosior propelleretur sanguis, atque ita longè plura symptomata observarentur. Particularis itaque cùm sit effectus, particularem quoque causae universalioris determinationem requirit, ab ipsa parte petendam.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
