Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Niels Stensen, Observationes anatomicae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc enim ad locum, quae tum à capite, colloque, tum à brachis, ut &thoracis externis internisque partibus prodeunt, lymphatica confluunt, ita quidem, ut ex uno in alterum interdum pateat via. Quod ter quaterve mihi jam contigit: Saepius quidem varios jugularis venae exortus ramulos mihi ostendit limphâ splendidos, &mox, agitatis saepiusculè sanguineis vasis, ruborem contrahentes; ad ipsam tamen insertionem persequi eos non licuit. Nuper autem, cum ductus thoracici progressum persequerer, &à vicinarum partium amplexibus liberatis, quae lymphae vehendae destinata, vasis in thoracicum stilum immitterem in cavam viam tentans, exorbitantem stylum in lymphaticum, quod à capite descendebat, ascendere animadverti, &quidem ad medium usque collum, ubi pergere conantem valvula inhibuit. Insolitus hic ab inferiori in superiorem ductum transitus variis suspicionibus ansam praebuit, de quibus ut certior evaderem, ipsam eô loco cavam à pinguedine &adhaerentibus membranis liberavi, simulque aquosos, quo fieri potuit, studio ductus ab invicem separavi, &mox oculis manifestè dignoscere licuit.