Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Sic in homine focum sibi, &ollam imaginando alii, ne à simili recederent, etiam cochlearia, spatulas opercula, coquos invenere. Sic qui antliis vasa lympham vehentia comparant, partes, exantlantium istar, ex puteo (sic illi receptaculum chyli vocant) lympham attrahere fingunt. Nec aliâ ratione, cùm raram in glandulis, tonsillis praecipuè, texturam viderent, spongias dixere cum illis reliquas. Si hisce similibus sepositis rem ipsam audire desideres, perpauca esse, quae de illis cognita fuere antiquis, offendes. Nolim tamen haec ita dicta, ac si veteribus, quorum authoritas mihi semper venerabilis, semper honorata, quicquam detractum eam, ut qui haud dubiè persuasus sim, nihil simul &inventum, &perfectum hactenus fuisse. Lumen accenderunt illi; nostrum est, ut accensum conservetur, &luculentiùs eundo inardescat. §. 5. Illud similitudinum velum, quo glandularum cognitio diu obducta latuit, postquam viae quaedam peculiares in illis detectae sunt, sensim coepit removeri.