# Observationes anatomicae 40

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/40

non modò ascendentem thoracicum cum descendente colli concurrere, sed & plurima tum à dorso, tum à pedibus anterioribus, una cum quibusdam à thorace (namque an omnes aequè ad posteriorem partem vergant, certò affirmare non ausim, cum, praeter unum item & alterum, id temporis non observaverim, in ipso autem thorace notarim ante numerum satis ingentem) eundem ad locum vergere, & inter se quasi conspirare à mutuo autem concursu brevem canaliculum exsurgere, qui in gyrum sinuatus, & digiti crassitiem longitudine aequans ipsi cavae inseritur. Cum autem idem exinde, licet aliquoties tentaverim, non tamen nisi bis terve successerit, meritò dubitare licet anne sita in concursu illorum ductuum valvula vi disrupta liberum in superiora transitum occurrenti è diametro stilo concesserit. Tres autem illae supra memoratae glandulae, quae in quartam, communem nobis dictam, se exonerant, unde suum accipiant, non ita manifestum. Non immediatè à sanguine illas habere certum. vidi enim praesente Cl. Borrichio plura lymphatica ab anterioribus procedentia ingredi tum Parotidem conglobatam, tum rotundam alteram supra sauces sitam; nude autem lymphatica haec originem habeant, incertum. Ut ut fit à partibus exterioribus ad praedictas glandulas, ab his ad communem, & inde ad axillaris jugularisque venae confinium, & hinc, cum refluo à superioribus partibus sanguine, ad cor redire lympham experientia demonstrat.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
