# Observationes anatomicae 5

Niels Stensen, Observationes anatomicae, OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/5

Hinc enim patuit eas nec superfluas humiditates, spongiae ad exemplum, imbibere; nec publicam viscerum totiusque corporis sentinam esse; sed usui longè nobiliori dicatas. Cùm itaque & mihi his sacris operanti licuerit quaedam (nec dum, quod sciam, à quoquam descripta) in illis vasa notare, quae non modo ad novam illarum dignitatem stabiliendam facere, sed & Medicae arti lucem non omnino nullam praebere, & quasdam naturae tantum cognitas ante vias etiam nobis notas reddere existimem, non ab re fore putavi, has qualescunque observationes publico communicare, ut qui otio, & manu plus valent, accuratiùs, & Reip: Medicae fructuosiùs in illa inquirant. §. 6. Constitueram nuper itaque Clarissimorum Praeceptorum D. D. Bartholini, & Sylvii judicio obtemperaturus, ductus salivaris exterioris, vasorumque in glandula oculi innominata observatorum, aliorumque delineationem adornare, cùm Dominum Gerardum Leonardi Blasium Hospitem quondam, & Praeceptorem dilectum, in suo de Medicina generali tractatu ductus istius à me sibi jam ante demonstrati mentionem facere observans, praeoccupatum mihi ex parte laborem illum putarem. Credideram enim illum in ipso opere, norâ accurataque, ut ait, methodo descripto, rem, cujus se Inventorem in limineprofitetur, quamque praeter vix novi quicquam in libro illo contineri ipse testatur, accuratâ descriptione persecuturum: maximè, cùm non modò commoda se ibi offeret occasio, sed suscepta partium corporis delineatio id quadam necessitate postulare videretur. §. 7. Cum verò accuratius verba ejus examinarem, videremque eum ductui tam manifesto nec verum ortum, nec egressum verum assignare potuisse, (ut patebit th. 15.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
